라틴어 문장 검색

quocumque oculos Romanus intenderet, captivitatem clademque et dira omnia obversari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장3)
dux semisomnus ac prope intectus errore hostium servatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장9)
deinde repente Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad sacrificandum acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obuersata sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 9:3)
altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:3)
Spitamenes simulato captus obsequio de die convivium apparari iubet vinoque et epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 10:1)
per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere et consessum cernere eundem scenaique simul varios splendere decores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:5)
nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt illius et nomen dulce obversatur ad auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:3)
neque tamen dubito quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur - sed si eum ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas et recta ratio mihi obversetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:6)
' obversentur species honestae animo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:2)
Tum semisomno corde et errore ebrio Applicuit virginale generi masculo Et masculina membra applicuit feminis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.5)
Obversabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:1)
Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 4:2)
Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:1)
nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION